Gallileous : Passio et mors...

Doom Metal / Poland
(1994 - Redrum666 / Self-Produced)
Saber más

Las palabras


1. MONTEM OLIVARUM...

Et egressus ibat secundum
Consuetudinem in montem olivarum
Secuti sunt autem
Illum et discipuli

Paster si vis transfer
Calicem istum a me
Verumtamem non mea
Voluntas sed tua fiat

Positis genibus orabat
Positis genibus orabat

Apparuit autem illi
Angelus de coelo confortans
Eum et factus in agonia
Prolixius orabat

Et factus est sudor
Eius sieut guttae sanguinis
Decurrentis in terram


2. ...TU ES REX JUDAEORUM?

Et surgens omnis multitudo eorum
Duxerunt illum ad pilatum
Coeperunt autem illum accusare dicentes
Hunc invenimus subvertentem gentem nostram

Et prohibentem tributa dare caesari
Et dicentem se christum reggem ecce

Nihil invenio causae in hoc homine

Et remisit eum ad herodem herodes autem interrogabat
Illum multis sermonibus at ipse hihil illi respondebat
Sprevit autem illum herodes intudum
Veste alba et remisit ad pilatum

Pilatus autem convocatis principbus sacerdotum

Dixit ad illos
Ecce nihil dignum
Morte actum est ei
Emendatum ergo illum dimittan

Tolle hunc et dimitte nobis barabbam
Iterum autem pilatus locutus
Est ad illos volens dimittere jesum
At illi succlamabant dicentes
Crucifige


3. PASSIO...

Et bajulans sibi crucem
Exivit in eum
Qui dicitur calvariae
Locum hebraice autem golgotha

Ibi crucifixerunt eum
Et latrones unum
A dextris et
Alterum a sinitris

Dividentes vero vestimenta eius
Miserunt sortes jesus autem dicebat
Pater dimitte illis non
Enim sciunt quid faciunt

Et stabat populus spectans
Et deridebant eum principes cum eis dicentes
Alios salvos fecit se salvum faciat
Si hic est christus dei electus

Illudebant autem ei et milites
Accedentes et acetum
Offerentes ei et dicentes
Si tu es rex judaeorum salvum te fac


4. ...ET MORS

Erat autem
Fere hora
Sexta et
Tenebrae factae sunt

In univesam
Terram usque
In horam
Nonam et obscuratus est sol

Et velum templi
Scissum est medium
Et clamans voce
Magna jesus ait

Pater in manius tuas
Commendo spiritum meum
Et haec dicens espiravit
Consummatum est

Palabras añadidas por czeski21 - Modificar estas palabras